- ACRABATANUS
- ACRABATANUSAethiopiae lacus, prope Estamenam aut Astaboram fluv. cuius accolas pepulit σκορπίν πλῆθος ἄμαχον, Scorpionum multitudo inexpugnabilis; ubi perperam Α῎ῤραταν, pro Α᾿κροβαταν῾, ab Aeliano vocaril Hist. l. 17. c. 40. censet Bochart. Acrabatan enim a scorpionibus dictum contendit, cum acrab, pro scorpione, non solum ab Hebraeis et Syris sed et a Chaldaeis, Arabibus et Aethiopibus usurpetur. Sed et Graeci Asiae partem ae scorpionum copia, nominârunt Σκορπιοφόρον χώρον, ut ex Ptolemoeo constat: Nec desune, qui Scorpianos populos indidem dici coniectent, apud Stephanum, tamquam ex Herodoto, quod tamen non probatur eidem Bocharto Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 29.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.